monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 7
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, ut ne ipse quidem negat, dives fuit, et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam [a] reo. crescere deinde in dies odium alterius impotentia, alterius libertate. dives nihil aliud quam nos pauperes aestimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. quis de nostra interim morte cogitaverit, nescio; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus paupertatem totam regiam suam effundit: 'cur me non accusas, non postulas? ' vix temperabat, quin diceret: 'quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curavi eum, qui tantum mecum litigaverat?'